라틴어 문장 검색

Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
베드로는 멀찍이 떨어져서 예수님을 뒤따라 대사제의 저택 안뜰까지 들어가, 시종들과 함께 앉아 불을 쬐고 있었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장54)
Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
베드로가 안뜰 아래쪽에 있는데 대사제의 하녀 하나가 와서, (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장66)
Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
그는 수석 사제들이 예수님을 시기하여 자기에게 넘겼음을 알고 있었던 것이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 15장10)
Dicit eis Iesus: " Implete hydrias aqua ". Et impleverunt eas usque ad summum.
예수님께서 일꾼들에게 “물독에 물을 채워라.” 하고 말씀하셨다. 그들이 물독마다 가득 채우자, (불가타 성경, 요한 복음서, 2장7)
Et, qui astabant, dixerunt: " Summum sacerdotem Dei maledicis?".
그 곁에 서 있던 자들이 “하느님의 대사제를 욕하는 것이오?” 하자, (불가타 성경, 사도행전, 23장4)
superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,
여러분은 사도들과 예언자들의 기초 위에 세워진 건물이고, 그리스도 예수님께서는 바로 모퉁잇돌이십니다. (불가타 성경, 에페소 신자들에게 보낸 서간, 2장20)
vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum.
널빤지들 가운데에 끼울 중간 가로다지는 이쪽 끝에서 저쪽 끝까지 미치게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 26장28)
Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum.
예후는 온 이스라엘에 사람들을 보냈다. 그리하여 바알 숭배자들이 한 사람도 남지 않고 모두 모여 와 바알 신전으로 들어가니, 이 끝에서 저 끝까지 가득 차게 되었다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 10장21)
" Non est talis mulier a summo usque ad summum terrae in specie faciei et sensu verborum ".
“세상 이 끝에서 저 끝까지, 저토록 얼굴이 아름답고 슬기롭게 말하는 여자는 다시 없을 것이다.” (불가타 성경, 유딧기, 11장21)
Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum.
한 보발꾼이 다른 보발꾼을 만나 이어 달리고 한 전령이 다른 전령을 만나 바빌론 임금에게 그의 도성이 끝에서 끝까지 점령되었다고 보고한다. (불가타 성경, 예레미야서, 51장31)
Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die, quo creavit Deus hominem super terram, et a summo caeli usque ad summum eius, si facta est aliquando huiuscemodi res magna, aut umquam cognitum est,
“이제, 하느님께서 땅 위에 사람을 창조하신 날부터 너희가 태어나기 전의 날들에게 물어보아라. 하늘 이 끝에서 저 끝까지 물어보아라. 과연 이처럼 큰일이 일어난 적이 있느냐? 이와 같은 일을 들어 본 적이 있느냐? (불가타 성경, 신명기, 4장32)
Et erunt interfecti Domini in die illa a summo terrae usque ad summum eius; non plangentur et non colligentur neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
그날 주님께 죽임을 당한 자들이 땅 이 끝에서 저 끝에 이르기까지 널려 있는데도, 그들을 애도할 사람이 없고, 그들을 거두어 묻어 줄 사람도 없으리니, 그들은 땅바닥에 뒹구는 거름이 될 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 25장33)
Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
그때에 사람의 아들은 천사들을 보내어, 자기가 선택한 이들을 땅 끝에서 하늘 끝까지 사방에서 모을 것이다.” (불가타 성경, 마르코 복음서, 13장27)
— Sed quaeso, inquit, te, uide quam id sancte atque inuiolabiliter probes quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:11)
8. Qua[re], si bene recolimus summa summis esse digna iam fuisse probatum, et iste quem tragicum appellamus summus videtur esse stilorum, et illa que summe canenda distinximus isto solo sunt stilo canenda:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION